PIPINUS

PIPINUS
PIPINUS
Galliae Rex, Carolinurum Auctor, Caroli M. pater, Franciae regnum virtute adeptus, cum ex regio genere natus non esset, ob ignaviam scil. eius, qui tum regnabat. Hic Leoni insidens olim depingebatur, atque sculpebatur, ut in fronte Ecclesiae Parisiacae ccrnitur, eo quôd in curte Ferrariensis coenobii Leonem occiderat, Monachus Sancti Gall. l. 2. rerum Caroli Magni, c. 23. Sic in palatio, antequam conflagraret, factum e lapide Caroli Magni patrem pueri videre meminimus, inquit Hadr. Vales. in Ferrariae. Conditor fuit secundae familiae Regum Francorum (quae tamen non ab eo, sed a filio eius Carolo M. denominata, Carolovingorum seu Carolinorum accepit nomen) praecipuumque Pontificiae potestatis iecit fundamentum. Ravennensi Exarchatu Pontificiae sedi donatô, cuius rei testis est marmorea Romae tabula hodieque conspicua: PIPINUS. PIUS. PRIMUS. AMPLIFICANDAE. ECCLESIAE. VIAM. APERUIT. ET. EXARCHATUM. RAVENNAE. CUM. AMPLISSIMIS. etc. Cetera enim delata. Quae donatio postmodum a Carolo M. non modo confirmata, sed amplis etiam Regni Longobardici accessionibus adaucta est, sic tamen ut iura Maiestatis ac potestatem eligendi Pontificis sibi reservaret, quibus rebus, inquit Bodinus, non modo libenter Pontifex annuit, sed etiam ut Pipinus Imperatorem se appellaret, pene persuasit. Interea certum, liberalitatem hanc Pipini Carolique Imperio Romano quod in Occidente feliciter iterum emerserat, maximopere fuisse damnosam, quippe quae ansam Romanae Ecclesiae Episcopis dedit, non solum supremum terrarum suarum ius obtinendi, sed ad universi etiam Orbis dominium aspirandi. Vide Fellerum, Not. ad Georg. Hornium, Orb. Imp. et supra voce Pepinus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PIPINUS Guilielmus — vide Guilielmus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GULIELMUS Pipinus — Dominicanus, Gallus, Obiit A. C. 1527. scriptis clarus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Origine des Arnulfiens — Arnulfiens et Pépinides origine des Arnulfiens Arnulf Ansegisel Maires du Palais Pépin l Ancien (615 629) Grimoald (650 661) Pépin le Jeune (679/687 714) Charles Martel (714/719 741) Carloman (741 74 …   Wikipédia en Français

  • MAJOR Domus — I. MAJOR Domus in Aula Principum, triplici gradu reperitur. Primo is sic dictus, qui rem in domo curat ad victum solum pertinentem; alias olim Eleater, Praefectus mensae, Architriclinus, Dapifer et Princeps coquorum. Secundo, qui rem omnem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDOVICUS I — I. LUDOVICUS I. Andegav, Rex Hungariae et pol. cogn. Magnus, fil. Car. II. (cui Car. Martellus Hung. Rex pater erat) ex Elizabetha. filia Ladissai Loctii, patrisuccessit, A. C. 1342. Iudaeos Hungariâ expulit, bello contra Transylvanos, Tartaros,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MEROVEUS — Francorum tertius a Pharamundo, post Clodionem Comatum, Rex, A. C. 448. Aetio, Romanorum Duci, et Theodorico Visigothorum Regi iunctus, Attilam A. C. 451. prope Aurelianum, devicit. Posteâ regni suit terminos; a fluv. Samaro, extendit, usque in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROSTRATUS — sepeliri voluit Pipinus, apud Sugerium de Administr. sua, c. 25. ubi de Carolo M. Quia pater suus Pipinus Imperator extra in introitu vulvarum, pro peccatis Patris sui karoli Martelli, prostratum se sepeliri non supinum fecerat etc. h. e. eô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Pippin — Pippin, Peppin, and Pepin (Latin: Pippinus , Pipinus , and Pepinus ) are variants of a single Frankish given name. It was the name of several important figures in the Carolingian family that ruled the Frankish Empire in what is now France and the …   Wikipedia

  • Desiderius — For other people named Desiderius, see Desiderius (given name). Desiderius (also known as Daufer or Dauferius; Didier in French and Desiderio in Italian) was the last king of the Lombard Kingdom of northern Italy (died c. 786). He is chiefly… …   Wikipedia

  • Alte Mainbrücke — 49.7930555555569.9261111111111169 Koordinaten: 49° 47′ 35″ N, 9° 55′ 34″ O …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”